

Liber Leviticus*
Caput 2: Versus 3
De sacrificio,etc.[ISICH. in Lev.]De illa scilicet perfecta et in coelis abscondita, in Christoque reposita scientia,in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi[Col. 2.].Aaron,montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans